PROVERBS
Chapter 6
Prov | VulgClem | 6:3 | Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. | |
Prov | VulgClem | 6:11 | et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te. | |
Prov | VulgClem | 6:15 | Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam. | |
Prov | VulgClem | 6:19 | proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. | |
Prov | VulgClem | 6:22 | Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis. | |
Prov | VulgClem | 6:26 | pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. | |
Prov | VulgClem | 6:27 | Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ? | |
Prov | VulgClem | 6:30 | Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ; | |