Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Prov VulgClem 17:1  Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
Prov VulgClem 17:2  Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
Prov VulgClem 17:3  Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
Prov VulgClem 17:4  Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
Prov VulgClem 17:5  Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Prov VulgClem 17:6  Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
Prov VulgClem 17:7  Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
Prov VulgClem 17:8  Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
Prov VulgClem 17:9  Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
Prov VulgClem 17:10  Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
Prov VulgClem 17:11  Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
Prov VulgClem 17:12  Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
Prov VulgClem 17:13  Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
Prov VulgClem 17:14  Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
Prov VulgClem 17:15  Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Prov VulgClem 17:16  Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
Prov VulgClem 17:17  Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
Prov VulgClem 17:18  Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
Prov VulgClem 17:19  Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
Prov VulgClem 17:20  Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
Prov VulgClem 17:21  Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
Prov VulgClem 17:22  Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
Prov VulgClem 17:23  Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
Prov VulgClem 17:24  In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
Prov VulgClem 17:25  Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
Prov VulgClem 17:26  Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
Prov VulgClem 17:27  Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
Prov VulgClem 17:28  Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.