PROVERBS
Chapter 31
Prov | VulgClem | 31:4 | Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; | |
Prov | VulgClem | 31:5 | et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. | |
Prov | VulgClem | 31:15 | Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. | |
Prov | VulgClem | 31:18 | Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. | |
Prov | VulgClem | 31:21 | Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. | |
Prov | VulgClem | 31:28 | Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. | |
Prov | VulgClem | 31:30 | Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. | |