PROVERBS
Chapter 22
Prov | VulgClem | 22:3 | Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno. | |
Prov | VulgClem | 22:6 | Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. | |
Prov | VulgClem | 22:9 | Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. | |
Prov | VulgClem | 22:11 | Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. | |
Prov | VulgClem | 22:16 | Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit. | |
Prov | VulgClem | 22:17 | Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam, | |
Prov | VulgClem | 22:18 | quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis : | |
Prov | VulgClem | 22:21 | ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. | |
Prov | VulgClem | 22:23 | quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus. | |
Prov | VulgClem | 22:26 | Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis : | |
Prov | VulgClem | 22:27 | si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ? | |