Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Prov VulgClem 16:1  Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
Prov VulgClem 16:2  Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
Prov VulgClem 16:3  Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
Prov VulgClem 16:4  Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
Prov VulgClem 16:5  Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
Prov VulgClem 16:6  Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
Prov VulgClem 16:7  Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
Prov VulgClem 16:8  Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
Prov VulgClem 16:9  Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Prov VulgClem 16:10  Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
Prov VulgClem 16:11  Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
Prov VulgClem 16:12  Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
Prov VulgClem 16:13  Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
Prov VulgClem 16:14  Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
Prov VulgClem 16:15  In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
Prov VulgClem 16:16  Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
Prov VulgClem 16:17  Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
Prov VulgClem 16:18  Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Prov VulgClem 16:19  Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
Prov VulgClem 16:20  Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
Prov VulgClem 16:21  Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
Prov VulgClem 16:22  Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
Prov VulgClem 16:23  Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Prov VulgClem 16:24  Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
Prov VulgClem 16:25  Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
Prov VulgClem 16:26  Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
Prov VulgClem 16:27  Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Prov VulgClem 16:28  Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
Prov VulgClem 16:29  Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
Prov VulgClem 16:30  Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Prov VulgClem 16:31  Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
Prov VulgClem 16:32  Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
Prov VulgClem 16:33  Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.