PROVERBS
Chapter 1
Prov | VulgClem | 1:3 | ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem : | |
Prov | VulgClem | 1:11 | Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ; | |
Prov | VulgClem | 1:12 | deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; | |
Prov | VulgClem | 1:18 | Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. | |
Prov | VulgClem | 1:21 | in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens : | |
Prov | VulgClem | 1:22 | Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ? | |
Prov | VulgClem | 1:23 | convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. | |
Prov | VulgClem | 1:26 | Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. | |
Prov | VulgClem | 1:27 | Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia : | |