PROVERBS
Chapter 18
Prov | VulgClem | 18:2 | Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. | |
Prov | VulgClem | 18:3 | Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium. | |
Prov | VulgClem | 18:8 | Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. | |
Prov | VulgClem | 18:12 | Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur. | |
Prov | VulgClem | 18:13 | Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. | |
Prov | VulgClem | 18:14 | Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ? | |
Prov | VulgClem | 18:19 | Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium. | |
Prov | VulgClem | 18:20 | De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum. | |
Prov | VulgClem | 18:22 | Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius. | |