PROVERBS
Chapter 14
Prov | VulgClem | 14:1 | Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet. | |
Prov | VulgClem | 14:2 | Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. | |
Prov | VulgClem | 14:4 | Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. | |
Prov | VulgClem | 14:15 | Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. | |
Prov | VulgClem | 14:21 | Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. | |
Prov | VulgClem | 14:23 | In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. | |
Prov | VulgClem | 14:28 | In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. | |
Prov | VulgClem | 14:29 | Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. | |
Prov | VulgClem | 14:31 | Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis. | |