PROVERBS
Chapter 15
Prov | VulgClem | 15:5 | Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur. | |
Prov | VulgClem | 15:22 | Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur. | |
Prov | VulgClem | 15:26 | Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo. | |
Prov | VulgClem | 15:27 | Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo. | |
Prov | VulgClem | 15:32 | Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis. | |