Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Prov VulgClem 20:1  Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
Prov VulgClem 20:2  Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
Prov VulgClem 20:3  Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Prov VulgClem 20:4  Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
Prov VulgClem 20:5  Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
Prov VulgClem 20:6  Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?
Prov VulgClem 20:7  Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
Prov VulgClem 20:8  Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
Prov VulgClem 20:9  Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
Prov VulgClem 20:10  Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
Prov VulgClem 20:11  Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
Prov VulgClem 20:12  Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
Prov VulgClem 20:13  Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
Prov VulgClem 20:14  Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
Prov VulgClem 20:15  Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
Prov VulgClem 20:16  Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Prov VulgClem 20:17  Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
Prov VulgClem 20:18  Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
Prov VulgClem 20:19  Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Prov VulgClem 20:20  Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
Prov VulgClem 20:21  hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Prov VulgClem 20:22  Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
Prov VulgClem 20:23  Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
Prov VulgClem 20:24  A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
Prov VulgClem 20:25  Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.
Prov VulgClem 20:26  Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
Prov VulgClem 20:27  Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
Prov VulgClem 20:28  Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
Prov VulgClem 20:29  Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Prov VulgClem 20:30  Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.