Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PROVERBS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Prov VulgClem 24:1  Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :
Prov VulgClem 24:2  quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Prov VulgClem 24:3  Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Prov VulgClem 24:4  In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Prov VulgClem 24:5  Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :
Prov VulgClem 24:6  quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Prov VulgClem 24:7  Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
Prov VulgClem 24:9  cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Prov VulgClem 24:10  Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
Prov VulgClem 24:11  Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
Prov VulgClem 24:12  Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Prov VulgClem 24:13  Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
Prov VulgClem 24:14  Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
Prov VulgClem 24:15  Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
Prov VulgClem 24:16  Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
Prov VulgClem 24:17  Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
Prov VulgClem 24:18  ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
Prov VulgClem 24:19  Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :
Prov VulgClem 24:20  quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Prov VulgClem 24:21  Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :
Prov VulgClem 24:22  quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?
Prov VulgClem 24:23  Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
Prov VulgClem 24:24  Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
Prov VulgClem 24:25  Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
Prov VulgClem 24:27  Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
Prov VulgClem 24:28  Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Prov VulgClem 24:29  Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
Prov VulgClem 24:30  Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
Prov VulgClem 24:31  et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
Prov VulgClem 24:32  Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
Prov VulgClem 24:33  Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :
Prov VulgClem 24:34  et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.