Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SIRACH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
Sira Vulgate 26:1  mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
Sira Vulgate 26:2  mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
Sira Vulgate 26:3  pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
Sira Vulgate 26:4  divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
Sira Vulgate 26:5  a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
Sira Vulgate 26:9  in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
Sira Vulgate 26:10  sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
Sira Vulgate 26:11  mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
Sira Vulgate 26:12  fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
Sira Vulgate 26:13  in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
Sira Vulgate 26:14  ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
Sira Vulgate 26:15  sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
Sira Vulgate 26:16  gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
Sira Vulgate 26:18  mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
Sira Vulgate 26:20  omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
Sira Vulgate 26:21  sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
Sira Vulgate 26:22  lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
Sira Vulgate 26:23  columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
Sira Vulgate 26:24  fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
Sira Vulgate 26:25  in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
Sira Vulgate 26:26  vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
Sira Vulgate 26:27  et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
Sira Vulgate 26:28  duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae