WISDOM
Chapter 16
Wisd | VulgSist | 16:1 | Propter haec, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. | |
Wisd | VulgSist | 16:2 | Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram: | |
Wisd | VulgSist | 16:3 | ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, quae illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. | |
Wisd | VulgSist | 16:4 | Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem: his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. | |
Wisd | VulgSist | 16:5 | Etenim cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. | |
Wisd | VulgSist | 16:6 | Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae. | |
Wisd | VulgSist | 16:7 | Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur, sed per te omnium salvatorem: | |
Wisd | VulgSist | 16:9 | Illos enim locustarum, et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animae illorum: quia digni erant ab huiusmodi exterminari. | |
Wisd | VulgSist | 16:10 | Filios autem tuos, nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. | |
Wisd | VulgSist | 16:11 | In memoria enim sermonum tuorum exterminabantur, et velociter salvabantur, ne in altam incidentes oblivionem, non possent tuo uti adiutorio. | |
Wisd | VulgSist | 16:12 | Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. | |
Wisd | VulgSist | 16:13 | Tu es enim, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis: | |
Wisd | VulgSist | 16:14 | homo autem occidit quidem per malitiam animam suam, et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quae recepta est: | |
Wisd | VulgSist | 16:16 | Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. | |
Wisd | VulgSist | 16:17 | Quod enim mirabile erat, in aqua, quae omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis iustorum. | |
Wisd | VulgSist | 16:18 | Quodam enim tempore, mansuetabatur ignis, ne comburerentur quae ad impios missa erant animalia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem. | |
Wisd | VulgSist | 16:19 | Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis, exardescebat undique, ut iniquae terrae nationem exterminaret. | |
Wisd | VulgSist | 16:20 | Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. | |
Wisd | VulgSist | 16:21 | Substantiam enim tuam, et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas: et deserviens uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. | |
Wisd | VulgSist | 16:22 | Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans. | |
Wisd | VulgSist | 16:24 | Creatura enim tibi Factori deserviens, exardescit in tormentum adversus iniustos: et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. | |
Wisd | VulgSist | 16:25 | Propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebat, ad voluntatem eorum, qui a te desiderati sunt: | |
Wisd | VulgSist | 16:26 | ut scirent filii tui, quos dilexisti Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat. | |
Wisd | VulgSist | 16:27 | Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: | |
Wisd | VulgSist | 16:28 | ut notum omnibus esset, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad orientem lucis te adorare. | |