WISDOM
Chapter 16
Wisd | Vulgate | 16:1 | propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt | |
Wisd | Vulgate | 16:2 | pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram | |
Wisd | Vulgate | 16:3 | ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam | |
Wisd | Vulgate | 16:4 | oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur | |
Wisd | Vulgate | 16:5 | etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur | |
Wisd | Vulgate | 16:6 | non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae | |
Wisd | Vulgate | 16:7 | qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem | |
Wisd | Vulgate | 16:9 | illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari | |
Wisd | Vulgate | 16:10 | filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos | |
Wisd | Vulgate | 16:11 | in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio | |
Wisd | Vulgate | 16:12 | etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia | |
Wisd | Vulgate | 16:14 | homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est | |
Wisd | Vulgate | 16:16 | negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati | |
Wisd | Vulgate | 16:17 | quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum | |
Wisd | Vulgate | 16:18 | quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem | |
Wisd | Vulgate | 16:19 | et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret | |
Wisd | Vulgate | 16:20 | pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem | |
Wisd | Vulgate | 16:21 | substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur | |
Wisd | Vulgate | 16:22 | nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans | |
Wisd | Vulgate | 16:24 | creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt | |
Wisd | Vulgate | 16:25 | propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt | |
Wisd | Vulgate | 16:26 | ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat | |
Wisd | Vulgate | 16:27 | quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat | |
Wisd | Vulgate | 16:28 | ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare | |