ACTS
Chapter 23
Acts | Vulgate | 23:1 | intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem | |
Acts | Vulgate | 23:3 | tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti | |
Acts | Vulgate | 23:5 | dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices | |
Acts | Vulgate | 23:6 | sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor | |
Acts | Vulgate | 23:7 | et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo | |
Acts | Vulgate | 23:8 | Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur | |
Acts | Vulgate | 23:9 | factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus | |
Acts | Vulgate | 23:10 | et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra | |
Acts | Vulgate | 23:11 | sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari | |
Acts | Vulgate | 23:12 | facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum | |
Acts | Vulgate | 23:14 | qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum | |
Acts | Vulgate | 23:15 | nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum | |
Acts | Vulgate | 23:16 | quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo | |
Acts | Vulgate | 23:17 | vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi | |
Acts | Vulgate | 23:18 | et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi | |
Acts | Vulgate | 23:19 | adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi | |
Acts | Vulgate | 23:20 | ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo | |
Acts | Vulgate | 23:21 | tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum | |
Acts | Vulgate | 23:22 | tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset | |
Acts | Vulgate | 23:23 | et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis | |
Acts | Vulgate | 23:24 | et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem | |
Acts | Vulgate | 23:26 | scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem | |
Acts | Vulgate | 23:27 | virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est | |
Acts | Vulgate | 23:29 | quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen | |
Acts | Vulgate | 23:30 | et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te | |
Acts | Vulgate | 23:31 | milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem | |
Acts | Vulgate | 23:33 | qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum | |
Acts | Vulgate | 23:34 | cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia | |