Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
BARUCH
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next
Chapter 2
Baru VulgHetz 2:1  Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad iudices nostros, qui iudicaverunt Israel, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israel, et Iuda:
Baru VulgHetz 2:2  ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo, quemadmodum facta sunt in Ierusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,
Baru VulgHetz 2:3  ut manducarent homo carnes filii sui, et carnes filiæ suæ.
Baru VulgHetz 2:4  Et dedit eos sub manu regum omnium, qui sunt in circuitu nostro in improperium, et in desolationem in omnibus populis, in quibus nos dispersit Dominus.
Baru VulgHetz 2:5  Et facti sumus subtus, et non supra: quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
Baru VulgHetz 2:6  Domino Deo nostro iustitia: nobis autem, et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc.
Baru VulgHetz 2:7  Quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæc, quæ venerunt super nos:
Baru VulgHetz 2:8  et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
Baru VulgHetz 2:9  Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis, quæ mandavit nobis:
Baru VulgHetz 2:10  et non audivimus vocem ipsius ut iremus in præceptis Domini, quæ dedit ante faciem nostram.
Baru VulgHetz 2:11  Et nunc Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum de Terra Ægypti in manu valida, et in signis, et in prodigiis, et in virtute tua magna, et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est dies iste:
Baru VulgHetz 2:12  peccavimus, impie egimus, inique gessimus Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis.
Baru VulgHetz 2:13  Avertatur ira tua a nobis: quia derelicti sumus pauci inter gentes, ubi dispersisti nos.
Baru VulgHetz 2:14  Exaudi Domine preces nostras, et orationes nostras, et educ nos propter te: et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt:
Baru VulgHetz 2:15  ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
Baru VulgHetz 2:16  Respice Domine de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
Baru VulgHetz 2:17  Aperi oculos tuos, et vide: quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus est a visceribus suis, dabunt honorem, et iustificationem Domino:
Baru VulgHetz 2:18  sed anima, quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva, et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino.
Baru VulgHetz 2:19  Quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus preces, et petimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster:
Baru VulgHetz 2:20  sed quia misisti iram tuam, et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum, dicens:
Baru VulgHetz 2:21  Sic dicit Dominus: Inclinate humerum vestrum, et cervicem vestram, et opera facite regi Babylonis: et sedebitis in terra, quam dedi patribus vestris.
Baru VulgHetz 2:22  Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ: defectionem vestram faciam de civitatibus Iuda, et a foris Ierusalem,
Baru VulgHetz 2:23  et auferam a vobis vocem iucunditatis, et vocem gaudii, et vocem sponsi, et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.
Baru VulgHetz 2:24  et non audierunt vocem tuam, ut operarentur regi Babylonis: et statuisti verba tua, quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum, ut transferrentur ossa regum nostrorum, et ossa patrum nostrorum de loco suo:
Baru VulgHetz 2:25  et ecce proiecta sunt in calore solis, et in gelu noctis: et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio, et in emissione.
Baru VulgHetz 2:26  Et posuisti templum, in quo invocatum est nomen tuum in ipso, sicut hæc dies, propter iniquitatem domus Israel, et domus Iuda.
Baru VulgHetz 2:27  Et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem bonitatem tuam, et secundum omnem miserationem tuam illam magnam:
Baru VulgHetz 2:28  sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die, qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
Baru VulgHetz 2:29  dicens: Si non audieritis vocem meam, multitudo hæc magna convertetur in minimam inter Gentes, quo ego eos dispergam:
Baru VulgHetz 2:30  quia scio quod me non audiet populus. Populus est enim dura cervice: et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ:
Baru VulgHetz 2:31  et scient quia ego sum Dominus Deus eorum, et dabo eis cor, et intelligent: aures, et audient.
Baru VulgHetz 2:32  Et laudabunt me in terra captivitatis suæ, et memores erunt nominis mei.
Baru VulgHetz 2:33  Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis: quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me.
Baru VulgHetz 2:34  Et revocabo illos in terram, quam iuravi patribus eorum Abraham, Isaac, et Iacob, et dominabuntur eius: et multiplicabo eos, et non minorabuntur.
Baru VulgHetz 2:35  Et statuam illis testamentum alterum sempiternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum: et non movebo amplius populum meum, filios Israel a terra, quam dedi illis.