BARUCH
Chapter 4
Baru | VulgHetz | 4:1 | Hic liber mandatorum Dei, et lex, quæ est in æternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. | |
Baru | VulgHetz | 4:2 | Convertere Iacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius. | |
Baru | VulgHetz | 4:6 | venundati estis Gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. | |
Baru | VulgHetz | 4:7 | Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. | |
Baru | VulgHetz | 4:8 | Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem. | |
Baru | VulgHetz | 4:9 | Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum: | |
Baru | VulgHetz | 4:10 | Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis æternus. | |
Baru | VulgHetz | 4:12 | Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. | |
Baru | VulgHetz | 4:13 | Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt. | |
Baru | VulgHetz | 4:14 | Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis æternus. | |
Baru | VulgHetz | 4:15 | Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ: | |
Baru | VulgHetz | 4:16 | qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. | |
Baru | VulgHetz | 4:18 | Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. | |
Baru | VulgHetz | 4:20 | Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. | |
Baru | VulgHetz | 4:21 | Animæquiores estote filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. | |
Baru | VulgHetz | 4:22 | Ego enim speravi in æternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. | |
Baru | VulgHetz | 4:23 | Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum. | |
Baru | VulgHetz | 4:24 | Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno, et splendore æterno. | |
Baru | VulgHetz | 4:25 | Filii patienter sustinete iram, quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes. | |
Baru | VulgHetz | 4:26 | Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. | |
Baru | VulgHetz | 4:27 | Animæquiores estote filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo, qui duxit vos. | |
Baru | VulgHetz | 4:28 | Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum. | |
Baru | VulgHetz | 4:29 | Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra. | |
Baru | VulgHetz | 4:31 | Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. | |
Baru | VulgHetz | 4:33 | Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione. | |