Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Exod VulgSist 16:1  Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai: quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Exod VulgSist 16:2  Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine.
Exod VulgSist 16:3  Dixeruntque filii Israel ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in Terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur induxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?
Exod VulgSist 16:4  Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce, ego pluam vobis panes de caelo: egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
Exod VulgSist 16:5  Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
Exod VulgSist 16:6  Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti:
Exod VulgSist 16:7  et mane videbitis gloriam Domini: audivi enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?
Exod VulgSist 16:8  Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum, nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
Exod VulgSist 16:9  Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.
Exod VulgSist 16:10  Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Exod VulgSist 16:12  Audivi murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
Exod VulgSist 16:13  Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Exod VulgSist 16:14  Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.
Exod VulgSist 16:15  Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis, quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
Exod VulgSist 16:16  Hic est sermo, quem praecepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis.
Exod VulgSist 16:17  Feceruntque ita filii Israel: et collegerunt, alius plus, alius minus.
Exod VulgSist 16:18  Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Exod VulgSist 16:19  Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
Exod VulgSist 16:20  Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit. et iratus est contra eos Moyses.
Exod VulgSist 16:21  Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Exod VulgSist 16:22  In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
Exod VulgSist 16:23  Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras. quodcumque operandum est, facite: et quae coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
Exod VulgSist 16:24  Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Exod VulgSist 16:25  Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
Exod VulgSist 16:26  Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
Exod VulgSist 16:27  Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
Exod VulgSist 16:28  Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea, et legem meam?
Exod VulgSist 16:29  Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum: nullus egrediatur de loco suo die septimo.
Exod VulgSist 16:31  Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
Exod VulgSist 16:32  Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem praecepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de Terra Aegypti.
Exod VulgSist 16:33  Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi Man, quantum potest capere gomor: et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras:
Exod VulgSist 16:34  sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
Exod VulgSist 16:35  Filii autem Israel comederunt Man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.