EXODUS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
Chapter 6
Exod | Vulgate | 6:1 | dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua | |
Exod | Vulgate | 6:3 | qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis | |
Exod | Vulgate | 6:4 | pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae | |
Exod | Vulgate | 6:5 | ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos et recordatus sum pacti mei | |
Exod | Vulgate | 6:6 | ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis | |
Exod | Vulgate | 6:7 | et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum | |
Exod | Vulgate | 6:8 | et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus | |
Exod | Vulgate | 6:9 | narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum | |
Exod | Vulgate | 6:11 | ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua | |
Exod | Vulgate | 6:12 | respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis | |
Exod | Vulgate | 6:13 | locutus est Dominus ad Mosen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israhel et ad Pharao regem Aegypti ut educerent filios Israhel de terra Aegypti | |
Exod | Vulgate | 6:14 | isti sunt principes domorum per familias suas filii Ruben primogeniti Israhelis Enoch et Phallu Aesrom et Charmi | |
Exod | Vulgate | 6:15 | hae cognationes Ruben filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis hae progenies Symeon | |
Exod | Vulgate | 6:16 | et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas Gerson et Caath et Merari anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem | |
Exod | Vulgate | 6:18 | filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitae Caath centum triginta tres | |
Exod | Vulgate | 6:20 | accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam quae peperit ei Aaron et Mosen fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem | |
Exod | Vulgate | 6:23 | accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab sororem Naasson quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar | |
Exod | Vulgate | 6:25 | at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quae peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas | |
Exod | Vulgate | 6:26 | iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas | |
Exod | Vulgate | 6:27 | hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti ut educant filios Israhel de Aegypto iste Moses et Aaron | |
Exod | Vulgate | 6:29 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi | |