I KINGS
Chapter 11
I Ki | VulgClem | 11:1 | Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas : | |
I Ki | VulgClem | 11:2 | de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore. | |
I Ki | VulgClem | 11:3 | Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ : et averterunt mulieres cor ejus. | |
I Ki | VulgClem | 11:4 | Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus. | |
I Ki | VulgClem | 11:6 | Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus. | |
I Ki | VulgClem | 11:7 | Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon. | |
I Ki | VulgClem | 11:8 | Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis. | |
I Ki | VulgClem | 11:9 | Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo, | |
I Ki | VulgClem | 11:10 | et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit quæ mandavit ei Dominus. | |
I Ki | VulgClem | 11:11 | Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo. | |
I Ki | VulgClem | 11:12 | Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud, | |
I Ki | VulgClem | 11:13 | nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi. | |
I Ki | VulgClem | 11:14 | Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom. | |
I Ki | VulgClem | 11:15 | Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa | |
I Ki | VulgClem | 11:16 | (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa), | |
I Ki | VulgClem | 11:17 | fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum : erat autem Adad puer parvulus. | |
I Ki | VulgClem | 11:18 | Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. | |
I Ki | VulgClem | 11:19 | Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ. | |
I Ki | VulgClem | 11:20 | Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus. | |
I Ki | VulgClem | 11:21 | Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam. | |
I Ki | VulgClem | 11:22 | Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me. | |
I Ki | VulgClem | 11:23 | Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum : | |
I Ki | VulgClem | 11:24 | et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco : | |
I Ki | VulgClem | 11:25 | eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israël : regnavitque in Syria. | |
I Ki | VulgClem | 11:26 | Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem. | |
I Ki | VulgClem | 11:27 | Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui. | |
I Ki | VulgClem | 11:28 | Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph. | |
I Ki | VulgClem | 11:29 | Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro. | |
I Ki | VulgClem | 11:30 | Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes. | |
I Ki | VulgClem | 11:31 | Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : hæc enim dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus. | |
I Ki | VulgClem | 11:32 | Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël : | |
I Ki | VulgClem | 11:33 | eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus. | |
I Ki | VulgClem | 11:34 | Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea. | |
I Ki | VulgClem | 11:36 | filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi. | |
I Ki | VulgClem | 11:37 | Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël. | |
I Ki | VulgClem | 11:38 | Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum : et tradam tibi Israël : | |
I Ki | VulgClem | 11:40 | Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis. | |
I Ki | VulgClem | 11:41 | Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis. | |
I Ki | VulgClem | 11:42 | Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt. | |