Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 3
II M VulgCont 3:1  Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
II M VulgCont 3:2  fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:
II M VulgCont 3:3  ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
II M VulgCont 3:4  Simon autem de tribu Beniamin præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
II M VulgCont 3:5  Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsææ filium, qui eo tempore erat dux Cœlesyriæ, et Phœnicis:
II M VulgCont 3:6  et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
II M VulgCont 3:7  Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, quæ delatæ erant, illæ accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut prædictam pecuniam transportaret.
II M VulgCont 3:8  Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
II M VulgCont 3:9  Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere hæc ita essent.
II M VulgCont 3:10  Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum, et pupillorum:
II M VulgCont 3:11  quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his, quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta.
II M VulgCont 3:12  Decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse.
II M VulgCont 3:13  At ille pro his, quæ habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
II M VulgCont 3:14  Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
II M VulgCont 3:15  Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de cælo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret.
II M VulgCont 3:16  Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
II M VulgCont 3:17  Circumfusa enim erat mœstitia quædam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur.
II M VulgCont 3:18  Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
II M VulgCont 3:19  Accinctæque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. Sed et virgines, quæ conclusæ erant, procurrebant ad Oniam, aliæ autem ad muros, quædam vero per fenestras aspiciebant:
II M VulgCont 3:20  universæ autem protendentes manus in cælum, deprecabantur.
II M VulgCont 3:21  Erat enim misera commistæ multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio.
II M VulgCont 3:22  Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
II M VulgCont 3:23  Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens.
II M VulgCont 3:24  Sed Spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur.
II M VulgCont 3:25  Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. Qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
II M VulgCont 3:26  Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
II M VulgCont 3:27  Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt.
II M VulgCont 3:28  Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus prædictum ingressus est ærarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:
II M VulgCont 3:29  et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
II M VulgCont 3:30  Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et lætitia impletum est.
II M VulgCont 3:31  Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus.
II M VulgCont 3:32  Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudæis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
II M VulgCont 3:33  Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oniæ sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
II M VulgCont 3:34  Tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
II M VulgCont 3:35  Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniæ gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
II M VulgCont 3:36  Testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei.
II M VulgCont 3:37  Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait:
II M VulgCont 3:38  Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quædam virtus.
II M VulgCont 3:39  Nam ipse, qui habet in cælis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit.
II M VulgCont 3:40  Igitur de Heliodoro, et ærarii custodia ita res se habet.