Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
Prev Up Next
Chapter 3
II M VulgSist 3:1  Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis dispositionem, et animos odio habentes mala,
II M VulgSist 3:2  fiebat ut et ipsi reges, et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:
II M VulgSist 3:3  ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
II M VulgSist 3:4  Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
II M VulgSist 3:5  Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae, et Phoenicis:
II M VulgSist 3:6  et nunciavit ei, pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Ierosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
II M VulgSist 3:7  Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis, quae delata erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia eius, misit cum mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret.
II M VulgSist 3:8  Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
II M VulgSist 3:9  Sed, cum venisset Ierosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum: et, cuius rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem, si vere haec ita essent.
II M VulgSist 3:10  Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum, et pupillorum:
II M VulgSist 3:11  quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his, quae detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta.
II M VulgSist 3:12  decipi vero eos, qui credidissent loco, et templo, quod per universum mundum honoratur, pro sui veneratione, et sanctitate omnino impossibile esse.
II M VulgSist 3:13  At ille pro his, quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
II M VulgSist 3:14  Constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
II M VulgSist 3:15  Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se, et invocabant de caelo eum, qui de depositis legem posuit, ut his, qui deposuerant ea, salva custodiret.
II M VulgSist 3:16  Iam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim, et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
II M VulgSist 3:17  circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur.
II M VulgSist 3:18  Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
II M VulgSist 3:19  Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. sed et virgines, quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant:
II M VulgSist 3:20  universae autem protendentes manus in caelum, deprecabantur.
II M VulgSist 3:21  erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti expectatio.
II M VulgSist 3:22  Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his, qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
II M VulgSist 3:23  Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens.
II M VulgSist 3:24  Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes, qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem, et formidinem converterentur.
II M VulgSist 3:25  Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit. qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
II M VulgSist 3:26  Alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
II M VulgSist 3:27  Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum eiecerunt.
II M VulgSist 3:28  Et is, qui cum multis cursoribus, et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:
II M VulgSist 3:29  et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
II M VulgSist 3:30  Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
II M VulgSist 3:31  Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui in supremo spiritu erat constitutus.
II M VulgSist 3:32  Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
II M VulgSist 3:33  Cumque summus sacerdos exoraret, iidem iuvenes eisdem vestibus amicti, astantes Heliodoro, dixerunt: Oniae sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
II M VulgSist 3:34  tu autem a Deo flagellatus, nuncia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
II M VulgSist 3:35  Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei, qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
II M VulgSist 3:36  Testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei.
II M VulgSist 3:37  Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Ierosolymam mitti, ait:
II M VulgSist 3:38  Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus.
II M VulgSist 3:39  Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator, et adiutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit, ac perdit.
II M VulgSist 3:40  Igitur de Heliodoro, et aerarii custodia ita res se habet.