Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
Levi VulgCont 22:2  Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus.
Levi VulgCont 22:3  Dic ad eos, et ad posteros eorum: Omnis homo, qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israel Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
Levi VulgCont 22:4  Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
Levi VulgCont 22:5  et qui tangit reptile, et quodlibet immundum, cuius tactus est sordidus,
Levi VulgCont 22:6  immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt: sed cum laverit carnem suam aqua,
Levi VulgCont 22:7  et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Levi VulgCont 22:8  Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Levi VulgCont 22:9  Custodiant præcepta mea, ut non subiaceant peccato, et moriantur in Sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgCont 22:10  Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis, et mercenarius non vescentur ex eis.
Levi VulgCont 22:11  Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, his comedent ex eis.
Levi VulgCont 22:12  Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit: de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
Levi VulgCont 22:13  Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Levi VulgCont 22:14  Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in Sanctuarium.
Levi VulgCont 22:15  Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israel, quæ offerunt Domino:
Levi VulgCont 22:16  ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Levi VulgCont 22:18  Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo de domo Israel, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
Levi VulgCont 22:19  ut offeratur per vos masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
Levi VulgCont 22:20  si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Levi VulgCont 22:21  Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret, ut acceptabile sit: omnis macula non erit in eo.
Levi VulgCont 22:22  Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem: non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
Levi VulgCont 22:23  Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
Levi VulgCont 22:24  Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
Levi VulgCont 22:25  De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit: quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
Levi VulgCont 22:27  Bos, ovis, et capra cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps offerri poterunt Domino.
Levi VulgCont 22:28  Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis.
Levi VulgCont 22:29  Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
Levi VulgCont 22:30  eodem die comedetis eam, non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
Levi VulgCont 22:31  Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
Levi VulgCont 22:32  Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus qui sanctifico vos,
Levi VulgCont 22:33  et eduxi de Terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.