LUKE
Chapter 3
Luke | VulgHetz | 3:1 | Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, | |
Luke | VulgHetz | 3:2 | sub principibus sacerdotum Anna, et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zachariæ filium, in deserto. | |
Luke | VulgHetz | 3:3 | Et venit in omnem regionem Iordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum, | |
Luke | VulgHetz | 3:4 | sicut scriptum est in Libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius: | |
Luke | VulgHetz | 3:5 | omnis vallis implebitur: et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa: et aspera in vias planas: | |
Luke | VulgHetz | 3:7 | Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso: Genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira? | |
Luke | VulgHetz | 3:8 | Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. | |
Luke | VulgHetz | 3:9 | Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. | |
Luke | VulgHetz | 3:11 | Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. | |
Luke | VulgHetz | 3:12 | Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus? | |
Luke | VulgHetz | 3:14 | Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. | |
Luke | VulgHetz | 3:15 | Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus: | |
Luke | VulgHetz | 3:16 | respondit Ioannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos: veniet autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni: | |
Luke | VulgHetz | 3:17 | cuius ventilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. | |
Luke | VulgHetz | 3:19 | Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quæ fecit Herodes, | |
Luke | VulgHetz | 3:21 | Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato, et orante, apertum est cælum: | |
Luke | VulgHetz | 3:22 | et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum: et vox de cælo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. | |
Luke | VulgHetz | 3:23 | Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, | |
Luke | VulgHetz | 3:25 | qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge, | |
Luke | VulgHetz | 3:26 | qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Ioseph, qui fuit Iuda, | |
Luke | VulgHetz | 3:27 | qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatheil, qui fuit Neri, | |
Luke | VulgHetz | 3:30 | qui fuit Simeon, qui fuit Iuda, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliakim, | |
Luke | VulgHetz | 3:31 | qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David, | |
Luke | VulgHetz | 3:33 | qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ, | |
Luke | VulgHetz | 3:34 | qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, | |
Luke | VulgHetz | 3:37 | qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, | |