LUKE
Chapter 4
Luke | VulgCont | 4:1 | Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Iordane: et agebatur a Spiritu in desertum | |
Luke | VulgCont | 4:2 | diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. | |
Luke | VulgCont | 4:4 | Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. | |
Luke | VulgCont | 4:5 | Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, | |
Luke | VulgCont | 4:6 | et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt: et cui volo do illa. | |
Luke | VulgCont | 4:8 | Et respondens Iesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. | |
Luke | VulgCont | 4:9 | Et duxit illum in Ierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. | |
Luke | VulgCont | 4:14 | Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. | |
Luke | VulgCont | 4:16 | Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die Sabbati in synagogam, et surrexit legere. | |
Luke | VulgCont | 4:17 | Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: | |
Luke | VulgCont | 4:18 | Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, | |
Luke | VulgCont | 4:19 | prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. | |
Luke | VulgCont | 4:20 | Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. | |
Luke | VulgCont | 4:21 | Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. | |
Luke | VulgCont | 4:22 | Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? | |
Luke | VulgCont | 4:23 | Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. | |
Luke | VulgCont | 4:25 | In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israel, quando clausum est cælum annis tribus, et mensibus sex: cum facta esset fames magna in omni terra: | |
Luke | VulgCont | 4:26 | et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. | |
Luke | VulgCont | 4:27 | Et multi leprosi erant in Israel sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. | |
Luke | VulgCont | 4:29 | Et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata ut præcipitarent eum. | |
Luke | VulgCont | 4:34 | dicens: Sine, quid nobis, et tibi Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. | |
Luke | VulgCont | 4:35 | Et increpavit illum Iesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum proiecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. | |
Luke | VulgCont | 4:36 | Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum? Quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt. | |
Luke | VulgCont | 4:38 | Surgens autem Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. | |
Luke | VulgCont | 4:39 | Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. | |
Luke | VulgCont | 4:40 | Cum autem sol occidisset: omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. | |
Luke | VulgCont | 4:41 | Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. | |
Luke | VulgCont | 4:42 | Facta autem die egressus, ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. | |
Luke | VulgCont | 4:43 | Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. | |