MARK
Chapter 12
Mark | VulgHetz | 12:1 | Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. | |
Mark | VulgHetz | 12:2 | Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ. | |
Mark | VulgHetz | 12:4 | Et iterum misit ad illos alium servum: et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt. | |
Mark | VulgHetz | 12:5 | Et rursum alium misit, et illum occiderunt: et plures alios: quosdam cædentes, alios vero occidentes. | |
Mark | VulgHetz | 12:6 | Adhuc ergo unum habens filium charissimum: et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. | |
Mark | VulgHetz | 12:7 | Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est heres: venite, occidamus eum: et nostra erit hereditas. | |
Mark | VulgHetz | 12:9 | Quid ergo faciet Dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos: et dabit vineam aliis. | |
Mark | VulgHetz | 12:10 | Nec scripturam hanc legistis: Lapidem, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: | |
Mark | VulgHetz | 12:12 | Et quærebant eum tenere: et timuerunt turbam. cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt. | |
Mark | VulgHetz | 12:13 | Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. | |
Mark | VulgHetz | 12:14 | Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? | |
Mark | VulgHetz | 12:15 | Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam. | |
Mark | VulgHetz | 12:16 | At illi attulerunt ei. Et ait illis: Cuius est imago hæc, et inscriptio? Dicunt ei: Cæsaris. | |
Mark | VulgHetz | 12:17 | Respondens autem Iesus dixit illis: Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo. | |
Mark | VulgHetz | 12:18 | Et venerunt ad eum Sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse: et interrogabant eum dicentes: | |
Mark | VulgHetz | 12:19 | Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater eius uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo. | |
Mark | VulgHetz | 12:20 | Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine. | |
Mark | VulgHetz | 12:21 | Et secundus accepit eam, et mortuus est: et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter. | |
Mark | VulgHetz | 12:22 | Et acceperunt eam similiter septem: et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. | |
Mark | VulgHetz | 12:23 | In resurrectione ergo cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? septem enim habuerunt eam uxorem. | |
Mark | VulgHetz | 12:24 | Et respondens Iesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei? | |
Mark | VulgHetz | 12:25 | Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis. | |
Mark | VulgHetz | 12:26 | De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? | |
Mark | VulgHetz | 12:28 | Et accessit unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. | |
Mark | VulgHetz | 12:29 | Iesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est: | |
Mark | VulgHetz | 12:30 | et diliges Dominum Deum tuum ex tota corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. | |
Mark | VulgHetz | 12:31 | Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Maius horum aliud mandatum non est. | |
Mark | VulgHetz | 12:32 | Et ait illi Scriba: Bene Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum. | |
Mark | VulgHetz | 12:33 | Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine: et diligere proximum tamquam seipsum, maius est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis. | |
Mark | VulgHetz | 12:34 | Iesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo iam audebat eum interrogare. | |
Mark | VulgHetz | 12:35 | Et respondens Iesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt Scribæ Christum filium esse David? | |
Mark | VulgHetz | 12:36 | Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. | |
Mark | VulgHetz | 12:37 | Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? Et multa turba eum libenter audivit. | |
Mark | VulgHetz | 12:38 | Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a Scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, | |
Mark | VulgHetz | 12:40 | qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis: hi accipient prolixius iudicium. | |
Mark | VulgHetz | 12:41 | Et sedens Iesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium, et multi divites iactabant multa. | |
Mark | VulgHetz | 12:43 | et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium. | |