MARK
Chapter 3
Mark | VulgSist | 3:4 | Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. | |
Mark | VulgSist | 3:5 | Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. | |
Mark | VulgSist | 3:6 | Exeuntes autem Pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent. | |
Mark | VulgSist | 3:7 | Iesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et multa turba a Galilaea, et Iudaea secuta est eum, | |
Mark | VulgSist | 3:8 | et ab Ierosolymis, et ab Idumaea, et trans Iordanem: et qui circa Tyrum, et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. | |
Mark | VulgSist | 3:9 | Et dixit Iesus discipulis suis ut in navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. | |
Mark | VulgSist | 3:10 | multos enim sanabat ita ut irruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas. | |
Mark | VulgSist | 3:17 | et Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: | |
Mark | VulgSist | 3:18 | et Andraeam, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Iacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum, | |
Mark | VulgSist | 3:20 | Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. | |
Mark | VulgSist | 3:21 | Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. | |
Mark | VulgSist | 3:22 | Et Scribae, qui ab Ierosolymis descenderant, dicebant: Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum eiicit daemonia. | |
Mark | VulgSist | 3:23 | Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest satanas satanam eiicere? | |
Mark | VulgSist | 3:26 | Et si satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. | |
Mark | VulgSist | 3:27 | Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum eius diripiet. | |
Mark | VulgSist | 3:28 | Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae, quibus blasphemaverint: | |
Mark | VulgSist | 3:29 | qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. | |
Mark | VulgSist | 3:32 | et sedebat circa eum turba: et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foris quaerunt te. | |
Mark | VulgSist | 3:34 | Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. | |