MATTHEW
Chapter 8
Matt | Vulgate | 8:3 | et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius | |
Matt | Vulgate | 8:4 | et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis | |
Matt | Vulgate | 8:8 | et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus | |
Matt | Vulgate | 8:9 | nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit | |
Matt | Vulgate | 8:10 | audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel | |
Matt | Vulgate | 8:11 | dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum | |
Matt | Vulgate | 8:12 | filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium | |
Matt | Vulgate | 8:13 | et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa | |
Matt | Vulgate | 8:16 | vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit | |
Matt | Vulgate | 8:17 | ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit | |
Matt | Vulgate | 8:20 | et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet | |
Matt | Vulgate | 8:21 | alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum | |
Matt | Vulgate | 8:24 | et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat | |
Matt | Vulgate | 8:26 | et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna | |
Matt | Vulgate | 8:27 | porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei | |
Matt | Vulgate | 8:28 | et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam | |
Matt | Vulgate | 8:29 | et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos | |
Matt | Vulgate | 8:32 | et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis | |
Matt | Vulgate | 8:33 | pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant | |