Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
NUMBERS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
Numb VulgClem 27:1  Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
Numb VulgClem 27:2  Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :
Numb VulgClem 27:3  Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
Numb VulgClem 27:4  Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
Numb VulgClem 27:6  Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
Numb VulgClem 27:8  Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
Numb VulgClem 27:9  Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
Numb VulgClem 27:10  Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
Numb VulgClem 27:11  Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
Numb VulgClem 27:12  Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
Numb VulgClem 27:13  Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
Numb VulgClem 27:14  quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
Numb VulgClem 27:16  Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
Numb VulgClem 27:17  et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Numb VulgClem 27:18  Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
Numb VulgClem 27:19  Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
Numb VulgClem 27:20  et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
Numb VulgClem 27:21  Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
Numb VulgClem 27:22  Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
Numb VulgClem 27:23  Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.