Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 121
Psal VulgSist 121:1  Canticum graduum. Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Psal VulgSist 121:2  Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Ierusalem.
Psal VulgSist 121:3  Ierusalem, quae aedificatur ut civitas: cuius participatio eius in idipsum.
Psal VulgSist 121:4  Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini.
Psal VulgSist 121:5  Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
Psal VulgSist 121:6  Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem: et abundantia diligentibus te.
Psal VulgSist 121:7  Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis.
Psal VulgSist 121:8  Propter fratres meos, et proximos meos, loquebar pacem de te:
Psal VulgSist 121:9  Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.