ROMANS
Chapter 11
Roma | Vulgate | 11:1 | dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit nam et ego Israhelita sum ex semine Abraham tribu Beniamin | |
Roma | Vulgate | 11:2 | non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel | |
Roma | Vulgate | 11:3 | Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam | |
Roma | Vulgate | 11:4 | sed quid dicit illi responsum divinum reliqui mihi septem milia virorum qui non curvaverunt genu Baal | |
Roma | Vulgate | 11:7 | quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt | |
Roma | Vulgate | 11:8 | sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem | |
Roma | Vulgate | 11:9 | et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis | |
Roma | Vulgate | 11:11 | dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos aemulentur | |
Roma | Vulgate | 11:12 | quod si delictum illorum divitiae sunt mundi et deminutio eorum divitiae gentium quanto magis plenitudo eorum | |
Roma | Vulgate | 11:13 | vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo | |
Roma | Vulgate | 11:15 | si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis | |
Roma | Vulgate | 11:17 | quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es | |
Roma | Vulgate | 11:18 | noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te | |
Roma | Vulgate | 11:20 | bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time | |
Roma | Vulgate | 11:22 | vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris | |
Roma | Vulgate | 11:23 | sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos | |
Roma | Vulgate | 11:24 | nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae | |
Roma | Vulgate | 11:25 | nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret | |
Roma | Vulgate | 11:26 | et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob | |
Roma | Vulgate | 11:28 | secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres | |
Roma | Vulgate | 11:30 | sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem | |
Roma | Vulgate | 11:31 | ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur | |
Roma | Vulgate | 11:33 | o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius | |