ROMANS
Chapter 9
Roma | Vulgate | 9:1 | veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto | |
Roma | Vulgate | 9:3 | optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem | |
Roma | Vulgate | 9:4 | qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa | |
Roma | Vulgate | 9:5 | quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen | |
Roma | Vulgate | 9:8 | id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine | |
Roma | Vulgate | 9:11 | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret | |
Roma | Vulgate | 9:15 | Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor | |
Roma | Vulgate | 9:17 | dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra | |
Roma | Vulgate | 9:20 | o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic | |
Roma | Vulgate | 9:21 | an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam | |
Roma | Vulgate | 9:22 | quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum | |
Roma | Vulgate | 9:23 | ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam | |
Roma | Vulgate | 9:25 | sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam | |
Roma | Vulgate | 9:26 | et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi | |
Roma | Vulgate | 9:27 | Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient | |
Roma | Vulgate | 9:28 | verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram | |
Roma | Vulgate | 9:29 | et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus | |
Roma | Vulgate | 9:30 | quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est | |