Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ACTS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Acts VulgHetz 16:1  Pervenit autem Derben, et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudææ fidelis, patre Gentili.
Acts VulgHetz 16:2  Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres.
Acts VulgHetz 16:3  Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Iudæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater eius erat Gentilis.
Acts VulgHetz 16:4  Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata, quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Ierosolymis.
Acts VulgHetz 16:5  Et Ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
Acts VulgHetz 16:6  Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia.
Acts VulgHetz 16:7  Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Iesu.
Acts VulgHetz 16:8  Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem:
Acts VulgHetz 16:9  et visio per noctem Paulo ostensa est: Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos.
Acts VulgHetz 16:10  Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
Acts VulgHetz 16:11  Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim:
Acts VulgHetz 16:12  et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac Urbe diebus aliquot, conferentes.
Acts VulgHetz 16:13  Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.
Acts VulgHetz 16:14  Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cuius Dominus aperuit cor intendere his, quæ dicebantur a Paulo.
Acts VulgHetz 16:15  Cum autem baptizata esset, et domus eius, deprecata est dicens: Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coegit nos.
Acts VulgHetz 16:16  Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
Acts VulgHetz 16:17  Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annunciant vobis viam salutis.
Acts VulgHetz 16:18  Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Acts VulgHetz 16:19  Videntes autem domini eius quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad principes:
Acts VulgHetz 16:20  et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudæi:
Acts VulgHetz 16:21  et annunciant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
Acts VulgHetz 16:22  Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt eos virgis cædi.
Acts VulgHetz 16:23  Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Acts VulgHetz 16:24  Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
Acts VulgHetz 16:25  Media autem nocte Paulus, et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos, qui in custodia erant.
Acts VulgHetz 16:26  Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt.
Acts VulgHetz 16:27  Expergefactus autem custos carceris, et videns ianuas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
Acts VulgHetz 16:28  Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus.
Acts VulgHetz 16:29  Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes:
Acts VulgHetz 16:30  et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
Acts VulgHetz 16:31  At illi dixerunt: Crede in Dominum Iesum: et salvus eris tu, et domus tua.
Acts VulgHetz 16:32  Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
Acts VulgHetz 16:33  Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus eius continuo.
Acts VulgHetz 16:34  Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo.
Acts VulgHetz 16:35  Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos.
Acts VulgHetz 16:36  Nunciavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace.
Acts VulgHetz 16:37  Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt? Non ita: sed veniant,
Acts VulgHetz 16:38  et ipsi nos eiiciant. Nunciaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent:
Acts VulgHetz 16:39  et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de Urbe.
Acts VulgHetz 16:40  Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.