BARUCH
Chapter 2
Baru | Vulgate | 2:1 | propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda | |
Baru | Vulgate | 2:2 | ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi | |
Baru | Vulgate | 2:4 | et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus | |
Baru | Vulgate | 2:5 | et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius | |
Baru | Vulgate | 2:6 | Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec | |
Baru | Vulgate | 2:8 | et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis | |
Baru | Vulgate | 2:9 | et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis | |
Baru | Vulgate | 2:10 | et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram | |
Baru | Vulgate | 2:11 | et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste | |
Baru | Vulgate | 2:12 | peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis | |
Baru | Vulgate | 2:13 | avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos | |
Baru | Vulgate | 2:14 | exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt | |
Baru | Vulgate | 2:15 | ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius | |
Baru | Vulgate | 2:17 | aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino | |
Baru | Vulgate | 2:18 | sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino | |
Baru | Vulgate | 2:19 | quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster | |
Baru | Vulgate | 2:20 | sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens | |
Baru | Vulgate | 2:21 | sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris | |
Baru | Vulgate | 2:22 | quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem | |
Baru | Vulgate | 2:23 | et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam | |
Baru | Vulgate | 2:24 | et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo | |
Baru | Vulgate | 2:25 | et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione | |
Baru | Vulgate | 2:26 | et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda | |
Baru | Vulgate | 2:27 | et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam | |
Baru | Vulgate | 2:28 | sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel | |
Baru | Vulgate | 2:29 | dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos | |
Baru | Vulgate | 2:30 | quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae | |
Baru | Vulgate | 2:33 | et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me | |