Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
EXODUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 21
Exod VulgClem 21:2  Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
Exod VulgClem 21:3  Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Exod VulgClem 21:4  Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
Exod VulgClem 21:5  Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
Exod VulgClem 21:6  offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.
Exod VulgClem 21:7  Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
Exod VulgClem 21:8  Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
Exod VulgClem 21:9  Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
Exod VulgClem 21:10  Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
Exod VulgClem 21:11  Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
Exod VulgClem 21:12  Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:13  Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
Exod VulgClem 21:14  Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Exod VulgClem 21:15  Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:16  Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:17  Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Exod VulgClem 21:18  Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
Exod VulgClem 21:19  si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
Exod VulgClem 21:20  Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Exod VulgClem 21:21  Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
Exod VulgClem 21:22  Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
Exod VulgClem 21:23  Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
Exod VulgClem 21:24  oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Exod VulgClem 21:25  adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Exod VulgClem 21:26  Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
Exod VulgClem 21:27  Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
Exod VulgClem 21:28  Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Exod VulgClem 21:29  Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
Exod VulgClem 21:30  Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Exod VulgClem 21:31  Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
Exod VulgClem 21:32  Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
Exod VulgClem 21:33  Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Exod VulgClem 21:34  reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
Exod VulgClem 21:35  Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
Exod VulgClem 21:36  Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.