EZEKIEL
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
Chapter 40
Ezek | VulgSist | 40:1 | In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas: in ipsa hac die facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc. | |
Ezek | VulgSist | 40:2 | In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis: super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad Austrum. | |
Ezek | VulgSist | 40:3 | Et introduxit me illuc: et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius: stabat autem in porta. | |
Ezek | VulgSist | 40:4 | Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi: quia ut ostendantur tibi adductus es huc: annuncia omnia, quae tu vides, domui Israel. | |
Ezek | VulgSist | 40:5 | Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum, et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. | |
Ezek | VulgSist | 40:6 | Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine: | |
Ezek | VulgSist | 40:7 | et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos: | |
Ezek | VulgSist | 40:9 | Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus. | |
Ezek | VulgSist | 40:10 | Porro thalami portae ad viam Orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte. | |
Ezek | VulgSist | 40:11 | Et mensus est latitudinem liminis portae, decem cubitorum: et longitudinem portae, tredecim cubitorum: | |
Ezek | VulgSist | 40:12 | Et marginem ante thalamos cubiti unius: et cubitus unus finis utrimque: thalami autem, sex cubitorum erant hinc et inde. | |
Ezek | VulgSist | 40:13 | Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum eius, latitudinem vigintiquinque cubitorum: ostium contra ostium. | |
Ezek | VulgSist | 40:14 | Et fecit frontes per sexaginta cubitos: et ad frontem atrium portae undique per circuitum. | |
Ezek | VulgSist | 40:15 | Et ante faciem portae, quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:16 | Et fenestras obliquas in thalamis, et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum. | |
Ezek | VulgSist | 40:17 | Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti. | |
Ezek | VulgSist | 40:19 | Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus, centum cubitos ad Orientem, et ad Aquilonem. | |
Ezek | VulgSist | 40:20 | Portam quoque, quae respiciebat viam Aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine, quam in latitudine. | |
Ezek | VulgSist | 40:21 | Et thalamos eius tres hinc, et tres inde: et frontem eius, et vestibulum eius secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem eius, et latitudinem viginti quinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:22 | Fenestrae autem eius, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae, quae respiciebat ad Orientem: et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum ante eam. | |
Ezek | VulgSist | 40:23 | Et porta atrii interioris contra portam Aquilonis, et Orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:24 | Et eduxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad Austrum: et mensus est frontem eius, et vestibulum eius iuxta mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:25 | Et fenestras eius, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine vigintiquinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:26 | Et in gradibus septem ascendebatur ad eam: et vestibulum ante fores eius: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde in fronte eius. | |
Ezek | VulgSist | 40:27 | Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:28 | Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam iuxta mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:29 | Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius eisdem mensuris: et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis vigintiquinque cubitos. | |
Ezek | VulgSist | 40:30 | Et vestibulum per gyrum longitudine vigintiquinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:31 | Et vestibulum eius ad atrium exterius, et palmas eius in fronte: et octo gradus erant, quibus ascendebatur per eam. | |
Ezek | VulgSist | 40:32 | Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:33 | Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra: et fenestras eius, et vestibula eius in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:34 | Et vestibulum eius, id est atrii exterioris: et palmae caelatae in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius. | |
Ezek | VulgSist | 40:35 | Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad Aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores. | |
Ezek | VulgSist | 40:36 | Thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine vigintiquinque cubitorum. | |
Ezek | VulgSist | 40:37 | Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte eius hinc et inde: et in octo gradibus ascensus eius. | |
Ezek | VulgSist | 40:38 | Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum. | |
Ezek | VulgSist | 40:39 | Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde: ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato, et pro delicto. | |
Ezek | VulgSist | 40:40 | Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae, quae pergit ad Aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum ante vestibulum portae, duae mensae. | |
Ezek | VulgSist | 40:41 | Quattuor mensae hinc, et quattuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant. | |
Ezek | VulgSist | 40:42 | Quattuor autem mensae ad holocaustum, de lapidibus quadris extructae: longitudine cubiti unius et dimidii: et latitudine cubiti unius et dimidii: et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa, in quibus immolatur holocaustum, et victima. | |
Ezek | VulgSist | 40:43 | Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. | |
Ezek | VulgSist | 40:44 | Et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad Aquilonem: et facies eorum contra viam Australem, una ex latere portae Orientalis, quae respiciebat ad viam Aquilonis. | |
Ezek | VulgSist | 40:45 | Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium, quod respicit viam Meridianam, sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi. | |
Ezek | VulgSist | 40:46 | Porro gazophylacium, quod respicit ad viam Aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris. isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei. | |
Ezek | VulgSist | 40:47 | Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi. | |
Ezek | VulgSist | 40:48 | Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde. | |