Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next
Chapter 17
Gene VulgCont 17:1  Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus.
Gene VulgCont 17:2  Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
Gene VulgCont 17:4  Dixitque ei Deus: EGO SUM, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Gene VulgCont 17:5  Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te.
Gene VulgCont 17:6  Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
Gene VulgCont 17:7  Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Gene VulgCont 17:8  Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
Gene VulgCont 17:9  Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
Gene VulgCont 17:10  Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum:
Gene VulgCont 17:11  et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
Gene VulgCont 17:12  Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra:
Gene VulgCont 17:13  eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Gene VulgCont 17:14  Masculus, cuius præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit.
Gene VulgCont 17:15  Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Gene VulgCont 17:16  Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
Gene VulgCont 17:17  Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet?
Gene VulgCont 17:19  Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini eius post eum.
Gene VulgCont 17:20  Super Ismael quoque exaudivi te. Ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Gene VulgCont 17:21  Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
Gene VulgCont 17:22  Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
Gene VulgCont 17:23  Tulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
Gene VulgCont 17:24  Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.
Gene VulgCont 17:25  Et Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
Gene VulgCont 17:26  Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius.
Gene VulgCont 17:27  Et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.