GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 4
Gene | Vulgate | 4:1 | Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum | |
Gene | Vulgate | 4:3 | factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino | |
Gene | Vulgate | 4:4 | Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius | |
Gene | Vulgate | 4:5 | ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius | |
Gene | Vulgate | 4:7 | nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius | |
Gene | Vulgate | 4:8 | dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum | |
Gene | Vulgate | 4:9 | et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum | |
Gene | Vulgate | 4:11 | nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua | |
Gene | Vulgate | 4:12 | cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram | |
Gene | Vulgate | 4:14 | ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me | |
Gene | Vulgate | 4:15 | dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum | |
Gene | Vulgate | 4:16 | egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden | |
Gene | Vulgate | 4:17 | cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch | |
Gene | Vulgate | 4:18 | porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech | |
Gene | Vulgate | 4:22 | Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma | |
Gene | Vulgate | 4:23 | dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum | |
Gene | Vulgate | 4:25 | cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain | |