I CHRONICLES
Chapter 9
I Ch | VulgHetz | 9:1 | Universus ergo Israel dinumeratus est: et summa eorum scripta est in Libro regum Israel, et Iuda: translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. | |
I Ch | VulgHetz | 9:2 | Qui autem habitaverunt primi in possessionibus, et in urbibus suis: Israel, et Sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. | |
I Ch | VulgHetz | 9:3 | Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iuda, et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. | |
I Ch | VulgHetz | 9:4 | Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda. | |
I Ch | VulgHetz | 9:8 | et Iobania filius Ieroham: et Ela filius Ozi, filii Mochori: et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Iebaniæ, | |
I Ch | VulgHetz | 9:9 | et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi, principes cognationum per domos patrum suorum. | |
I Ch | VulgHetz | 9:11 | Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. | |
I Ch | VulgHetz | 9:12 | Porro Adaias filius Ieroham, filii Phassur, filii Melchiæ: et Maasai filius Adiel, filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. | |
I Ch | VulgHetz | 9:13 | fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei. | |
I Ch | VulgHetz | 9:14 | De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. | |
I Ch | VulgHetz | 9:15 | Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph: | |
I Ch | VulgHetz | 9:16 | et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun: et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. | |
I Ch | VulgHetz | 9:17 | Ianitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps, | |
I Ch | VulgHetz | 9:18 | usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. | |
I Ch | VulgHetz | 9:19 | Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. | |
I Ch | VulgHetz | 9:22 | Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis: quos constituerunt David, et Samuel Videns, in fide sua | |
I Ch | VulgHetz | 9:23 | tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis. | |
I Ch | VulgHetz | 9:24 | Per quattuor ventos erant ostiarii: id est ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Aquilonem, et ad Austrum. | |
I Ch | VulgHetz | 9:25 | Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. | |
I Ch | VulgHetz | 9:26 | His quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini. | |
I Ch | VulgHetz | 9:27 | Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores. | |
I Ch | VulgHetz | 9:28 | De horum genere erant et super vasa ministerii: ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. | |
I Ch | VulgHetz | 9:29 | De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. | |
I Ch | VulgHetz | 9:31 | Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum, quæ in sartagine frigebantur. | |
I Ch | VulgHetz | 9:32 | Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. | |
I Ch | VulgHetz | 9:33 | Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte iugiter suo ministerio deservirent. | |
I Ch | VulgHetz | 9:38 | Porro Macelloth genuit Samaan: isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem, cum fratribus suis. | |
I Ch | VulgHetz | 9:39 | Ner autem genuit Cis: et Cis genuit Saul: et Saul genuit Ionathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. | |
I Ch | VulgHetz | 9:42 | Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. | |
I Ch | VulgHetz | 9:43 | Mosa vero genuit Banaa: cuius filius Raphaia, genuit Elasa: de quo ortus est Asel. | |