Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 14
I Co Vulgate 14:1  sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
I Co Vulgate 14:2  qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
I Co Vulgate 14:3  nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
I Co Vulgate 14:4  qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
I Co Vulgate 14:5  volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
I Co Vulgate 14:6  nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
I Co Vulgate 14:7  tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
I Co Vulgate 14:8  etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
I Co Vulgate 14:9  ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
I Co Vulgate 14:10  tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
I Co Vulgate 14:11  si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
I Co Vulgate 14:12  sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
I Co Vulgate 14:13  et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
I Co Vulgate 14:14  nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
I Co Vulgate 14:15  quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
I Co Vulgate 14:16  ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
I Co Vulgate 14:17  nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
I Co Vulgate 14:18  gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
I Co Vulgate 14:19  sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
I Co Vulgate 14:20  fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
I Co Vulgate 14:21  in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
I Co Vulgate 14:22  itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
I Co Vulgate 14:23  si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
I Co Vulgate 14:24  si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
I Co Vulgate 14:25  occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
I Co Vulgate 14:26  quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
I Co Vulgate 14:27  sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
I Co Vulgate 14:28  si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
I Co Vulgate 14:29  prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
I Co Vulgate 14:30  quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
I Co Vulgate 14:31  potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
I Co Vulgate 14:33  non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
I Co Vulgate 14:34  mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
I Co Vulgate 14:35  si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
I Co Vulgate 14:36  an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
I Co Vulgate 14:37  si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
I Co Vulgate 14:39  itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere