Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
Up
1 2 3
Chapter 1
II T VulgSist 1:1  Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, Ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
II T VulgSist 1:2  Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
II T VulgSist 1:3  Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscuiusque vestrum in invicem:
II T VulgSist 1:4  ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
II T VulgSist 1:5  in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
II T VulgSist 1:6  si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis, qui vos tribulant:
II T VulgSist 1:7  et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,
II T VulgSist 1:8  in flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi.
II T VulgSist 1:9  qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis eius:
II T VulgSist 1:10  cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
II T VulgSist 1:11  In quo etiam oramus semper pro vobis: ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis suae, et opus fidei in virtute,
II T VulgSist 1:12  ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini nostri Iesu Christi.
Chapter 2
II T VulgSist 2:1  Rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum:
II T VulgSist 2:2  ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
II T VulgSist 2:3  Nequis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis,
II T VulgSist 2:4  qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
II T VulgSist 2:5  Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?
II T VulgSist 2:6  Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
II T VulgSist 2:7  Nam mysterium iam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
II T VulgSist 2:8  Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
II T VulgSist 2:9  cuius est adventus secundum operationem satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
II T VulgSist 2:10  et in omni seductione iniquitatis iis, qui pereunt: eo quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
II T VulgSist 2:11  Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
II T VulgSist 2:12  ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
II T VulgSist 2:13  Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:
II T VulgSist 2:14  in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
II T VulgSist 2:15  Itaque fratres state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
II T VulgSist 2:16  Ipse autem Dominus noster Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,
II T VulgSist 2:17  exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere, et sermone bono.
Chapter 3
II T VulgSist 3:1  De cetero fratres orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
II T VulgSist 3:2  et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
II T VulgSist 3:3  Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
II T VulgSist 3:4  Confidimus autem de vobis fratres, in Domino, quoniam quaecumque praecepimus, et facitis, et facietis.
II T VulgSist 3:5  Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi.
II T VulgSist 3:6  Denunciamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
II T VulgSist 3:7  Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
II T VulgSist 3:8  neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
II T VulgSist 3:9  Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
II T VulgSist 3:10  Nam et cum essemus apud vos, hoc denunciabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
II T VulgSist 3:11  Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
II T VulgSist 3:12  Iis autem, qui eiusmodi sunt, denunciemus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
II T VulgSist 3:14  Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
II T VulgSist 3:15  et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
II T VulgSist 3:16  Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
II T VulgSist 3:17  Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola. ita scribo.
II T VulgSist 3:18  Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.