Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II THESSALONIANS
Up
1 2 3
Chapter 1
II T Vulgate 1:1  Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
II T Vulgate 1:2  gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
II T Vulgate 1:3  gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
II T Vulgate 1:4  ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
II T Vulgate 1:5  in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
II T Vulgate 1:6  si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
II T Vulgate 1:7  et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
II T Vulgate 1:8  in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
II T Vulgate 1:9  qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius
II T Vulgate 1:10  cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo
II T Vulgate 1:11  in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute
II T Vulgate 1:12  ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi
Chapter 2
II T Vulgate 2:1  rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
II T Vulgate 2:2  ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
II T Vulgate 2:3  ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
II T Vulgate 2:4  qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
II T Vulgate 2:5  non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
II T Vulgate 2:6  et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
II T Vulgate 2:7  nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
II T Vulgate 2:8  et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
II T Vulgate 2:9  eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
II T Vulgate 2:10  et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
II T Vulgate 2:11  ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
II T Vulgate 2:12  ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
II T Vulgate 2:13  nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
II T Vulgate 2:14  ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
II T Vulgate 2:15  itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
II T Vulgate 2:16  ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
II T Vulgate 2:17  exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
Chapter 3
II T Vulgate 3:1  de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
II T Vulgate 3:2  et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
II T Vulgate 3:3  fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
II T Vulgate 3:4  confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis
II T Vulgate 3:5  Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
II T Vulgate 3:6  denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
II T Vulgate 3:7  ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
II T Vulgate 3:8  neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
II T Vulgate 3:9  non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
II T Vulgate 3:10  nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
II T Vulgate 3:11  audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
II T Vulgate 3:12  his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
II T Vulgate 3:14  quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
II T Vulgate 3:15  et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
II T Vulgate 3:16  ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
II T Vulgate 3:17  salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
II T Vulgate 3:18  gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen