Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next
Chapter 1
Isai VulgSist 1:1  Visio Isaiae filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziae, Ioathan, Achaz, et Ezechiae regum Iuda.
Isai VulgSist 1:2  Audite caeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me.
Isai VulgSist 1:3  Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isai VulgSist 1:4  Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Isai VulgSist 1:5  Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem? omne caput languidum, et omne cor moerens.
Isai VulgSist 1:6  A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isai VulgSist 1:7  Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isai VulgSist 1:8  Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quae vastatur.
Isai VulgSist 1:9  Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isai VulgSist 1:10  Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhae.
Isai VulgSist 1:11  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? plenus sum. holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum. et agnorum, et hircorum nolui.
Isai VulgSist 1:12  Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Isai VulgSist 1:13  ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt coetus vestri:
Isai VulgSist 1:14  calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Isai VulgSist 1:15  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Isai VulgSist 1:16  Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
Isai VulgSist 1:17  discite benefacere: quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Isai VulgSist 1:18  Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isai VulgSist 1:19  Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.
Isai VulgSist 1:20  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isai VulgSist 1:21  Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
Isai VulgSist 1:22  Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua.
Isai VulgSist 1:23  Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduae non ingreditur ad illos.
Isai VulgSist 1:24  Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isai VulgSist 1:25  Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isai VulgSist 1:26  Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post haec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
Isai VulgSist 1:27  Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustitia:
Isai VulgSist 1:28  et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Isai VulgSist 1:29  Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,
Isai VulgSist 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isai VulgSist 1:31  Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.