Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 17
Job Vulgate 17:1  spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
Job Vulgate 17:2  non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
Job Vulgate 17:3  libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
Job Vulgate 17:4  cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
Job Vulgate 17:5  praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
Job Vulgate 17:6  posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
Job Vulgate 17:7  caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
Job Vulgate 17:8  stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
Job Vulgate 17:9  et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
Job Vulgate 17:10  igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
Job Vulgate 17:11  dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
Job Vulgate 17:12  noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
Job Vulgate 17:13  si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
Job Vulgate 17:14  putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
Job Vulgate 17:15  ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
Job Vulgate 17:16  in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi