Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
Job Vulgate 10:1  taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
Job Vulgate 10:2  dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
Job Vulgate 10:3  numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
Job Vulgate 10:4  numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
Job Vulgate 10:5  numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
Job Vulgate 10:6  ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
Job Vulgate 10:7  et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
Job Vulgate 10:8  manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
Job Vulgate 10:9  memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
Job Vulgate 10:10  nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
Job Vulgate 10:11  pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
Job Vulgate 10:12  vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
Job Vulgate 10:13  licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
Job Vulgate 10:14  si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
Job Vulgate 10:15  et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
Job Vulgate 10:16  et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
Job Vulgate 10:17  instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
Job Vulgate 10:18  quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
Job Vulgate 10:19  fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
Job Vulgate 10:20  numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
Job Vulgate 10:21  antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
Job Vulgate 10:22  terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans