Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 24
Job Vulgate 24:1  ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
Job Vulgate 24:2  alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
Job Vulgate 24:3  asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
Job Vulgate 24:4  subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
Job Vulgate 24:5  alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
Job Vulgate 24:6  agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
Job Vulgate 24:7  nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
Job Vulgate 24:8  quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
Job Vulgate 24:9  vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
Job Vulgate 24:10  nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
Job Vulgate 24:11  inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
Job Vulgate 24:12  de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
Job Vulgate 24:13  ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
Job Vulgate 24:14  mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
Job Vulgate 24:15  oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
Job Vulgate 24:16  perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
Job Vulgate 24:17  si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
Job Vulgate 24:18  levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
Job Vulgate 24:19  ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
Job Vulgate 24:20  obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
Job Vulgate 24:21  pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
Job Vulgate 24:22  detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
Job Vulgate 24:23  dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
Job Vulgate 24:24  elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
Job Vulgate 24:25  quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea