Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 20
Job Vulgate 20:2  idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
Job Vulgate 20:3  doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
Job Vulgate 20:4  hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
Job Vulgate 20:5  quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
Job Vulgate 20:6  si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
Job Vulgate 20:7  quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
Job Vulgate 20:8  velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
Job Vulgate 20:9  oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
Job Vulgate 20:10  filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
Job Vulgate 20:11  ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
Job Vulgate 20:12  cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
Job Vulgate 20:13  parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
Job Vulgate 20:14  panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
Job Vulgate 20:15  divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
Job Vulgate 20:17  non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
Job Vulgate 20:18  luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
Job Vulgate 20:19  quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
Job Vulgate 20:20  nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
Job Vulgate 20:21  non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
Job Vulgate 20:22  cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
Job Vulgate 20:23  utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
Job Vulgate 20:25  eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
Job Vulgate 20:26  omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
Job Vulgate 20:27  revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
Job Vulgate 20:28  apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
Job Vulgate 20:29  haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino