Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 23
Job Vulgate 23:2  nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
Job Vulgate 23:3  quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
Job Vulgate 23:4  ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
Job Vulgate 23:5  ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
Job Vulgate 23:6  nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
Job Vulgate 23:7  proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
Job Vulgate 23:8  si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
Job Vulgate 23:9  si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
Job Vulgate 23:10  ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
Job Vulgate 23:11  vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
Job Vulgate 23:12  a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
Job Vulgate 23:13  ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
Job Vulgate 23:14  cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
Job Vulgate 23:15  et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
Job Vulgate 23:16  Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
Job Vulgate 23:17  non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo