Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 35
Job Vulgate 35:2  numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
Job Vulgate 35:3  dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
Job Vulgate 35:4  itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
Job Vulgate 35:5  suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
Job Vulgate 35:6  si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
Job Vulgate 35:7  porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
Job Vulgate 35:8  homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
Job Vulgate 35:9  propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
Job Vulgate 35:10  et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
Job Vulgate 35:11  qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
Job Vulgate 35:12  ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
Job Vulgate 35:13  non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
Job Vulgate 35:14  etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
Job Vulgate 35:15  nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
Job Vulgate 35:16  ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat