Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Job Vulgate 8:2  usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
Job Vulgate 8:3  numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
Job Vulgate 8:4  etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
Job Vulgate 8:5  tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
Job Vulgate 8:6  si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
Job Vulgate 8:7  in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
Job Vulgate 8:8  interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
Job Vulgate 8:9  hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
Job Vulgate 8:10  et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
Job Vulgate 8:11  numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
Job Vulgate 8:12  cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
Job Vulgate 8:13  sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
Job Vulgate 8:14  non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
Job Vulgate 8:15  innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
Job Vulgate 8:16  humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
Job Vulgate 8:17  super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
Job Vulgate 8:18  si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
Job Vulgate 8:19  haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
Job Vulgate 8:20  Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
Job Vulgate 8:21  donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
Job Vulgate 8:22  qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet